monumenta.ch > Hieronymus > sectio 164 > sectio 18 > sectio 96 > sectio 1 > CAPUT XIV. > 87 > sectio 63 > 16 > sectio 133 > sectio 8 > sectio 14 > cpl894.146 > 10 > 5 > sectio 17 > sectio 98 > sectio 71 > 1 > CAPUT VI. > sectio 94 > 21 > sectio 11 > 73 > 32 > 5 > bnf7296.76 > sectio 16 > sectio 3 > CAPUT XXIV. > CAPUT V. > 21 > 1 > bnfGrec107.616 > sectio 50 > Esther
Hieronymus, Prologi, PROLOGUS IUDITH <<<    

csg68.161  csg68.161  csg68.161  PROLOGUS HESTER HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Librum Hester variis translatoribus constat esse vitiatum. Quem ego de archivis Hebraeorum elevans verbum e verbo pressius transtuli. Quem librum editio vulgata laciniosis hinc inde verborum funibus trahit, addens ea quae ex tempore dici poterant et audiri, sicut solitum est scolaribus disciplinis sumpto themate csg68.163 csg68.162 excogitare, quibus verbis uti potuit qui iniuriam passus est vel ille qui iniuriam fecit.
2 Vos autem, o Paula et Eustochium, quoniam et bibliothecas Hebraeorum studuistis intrare et interpretum certamina conprobastis, tenentes Hester hebraicum librum, per singula verba nostram translalionem aspicite, ut possitis agnoscere me nihil etiam augmentasse addendo, sed fideli testimonio simpliciter, sicut in hebraeo habetur, historiam hebraicam latinae linguae tradidisse. Nec affectamur laudes hominum nec vituperationes expavescimus. Deo enim placere curantes minas hominum penitus non timemus,quoniam"dissipat Deus ossa eorum qui hominibus placere desiderant" et secundum Apostolum qui huiusmodi sunt "servi Christi esse non possunt".


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik